Marchward de Liehtenwart

 

Älteste bekannte urkundliche Erwähnung des Familiennamens eines unserer Vorfahren.

"Marchart" aus Altlichtenwart.

Die direkte Verwandtschaft ist zwar nicht nachweisbar, aber sehr  wahrscheinlich, da unsere Vorfahren ebenfalls aus diesem Ort stammen und Familienangehörige jahrhundertelang dort gewohnt haben. Nachfahren der Familie mit gleichen Namen wohnen immer noch dort.

 

7. Juni 1232, Wien

orig. Lagerort: Stiftsarchiv Göttweig        (http://www.stiftgoettweig.or.at) 

Pergament Besiegelung:
Zwei angehängte Siegel.I. S. d. Herzoges, an einer roth-gelb-grün-violetten    Seidenschnur,

 

Am 7. Juni 1232 wurde in Wien das Dokument ausgestellt, in dem Altlichtenwarth zum ersten Mal urkundlich erwähnt wird. Inhaltlich geht es um eine Rechtssache, die der Babenbergerherzog

Friedrich II der Streitbare unterfertigt (Siegel). Unter den genannten Zeugen findet sich der Pfarrer des Ortes "Marchwardus de Liehtenwart". 

 

Abt Heinrich von Göttweig überlässt dem Pfarrer Ulrich von Witzelsdorf für 60 lb. d. den Fruchtzehent zu Scharndorf und auch den Zehent in Loimersdorf, den er schon früher widerrechtlich innehatte, auf Lebenszeit, wofür derselbe ein anderes verpfändetes Zehentgut des Stiftes Göttweig einlöst und jährlich einen Hausen zu liefern verspricht.

 

  

In nomine sancte et individue trinitatis; amen.
Ne gestarum rerum noticia processu temporis evanescat, litterarum memorie commendatur.
Innotescat igitur tam presentibus quam futuris, quod ego Heinricus dei gracia ecclesie Kotwicensis abbas et totus conventus
eiusdem ecclesie decimas ecclesie nostre in villa, que dicitur Schorindorf, tam maiores quam minores domino Vlrico plebano de Wizilinsdorf, tunc scribe Austrie, de communi consilio
et consensu pro LX talentis concessimus ad tempora vite sue exceptis decimis vini et uno beneficio, quod quidam Vlricus cognomento Trvo smaêr a nobis habeta et diu habuit iure feudi.
Sed quia predictus Vlricus plebanus decimas ville Levbmanesdorf ad ecclesiam nostram iure spectantes contra bonam voluntatem nostram et suam conscienciam possidebat, tamquam
vir prudens et timens dominum unum beneficium decimarum predicte ville, quod aliunde fuerat obligatum, in usus et possessionem ecclesie nostre redemit et annuatim nobis piscem,
qui dicitur hûso, dare promisit, ut de bona voluntate nostra iam dictas decimas tantum ad dies vite sue possideat et si quid prius in detentione earundem decimarum deliquerat, sibi ex corde remitteremus, quod utique aniino gratanti fecimus et libenti et in signum bone voluntatis nostre et devotionis ipsi omnium oracionum nostrarum dedimus communionem.1 Ut autem hec omnia rata permaneant atque firma, sigillis domini nostri Friderici, tunc ducis
Austrie et Stirie, et domini Leupoldi canonici Pataviensis et predicti domini Vlrici scribe de Wizilinsdorf communiri fecimus ad cautelamb nominibus testium subnotatis, qui sunt:
Heinricus prepositus Pataviensis, Liupoldus domini prepositi subdiaconus, Chunradus de Patzmansdorf et Marchwardus de Liehtenwart plebani; Otto de Ottenstein, Liupoldus quondam
pincerna, Perhtoldus Toeschelo, Sifridus de Saraxdorf, Martinus, Ludwicus, Vlricus hospes, Chunradus de Weitginsdorf et alii quam plures. Acta sunt hec Wienne anno ab incarnatione
domini MCCXXXII, VII. idus iunii.

 

   Marchward_de_Liehtenwart